Revelation of John 19

Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: per quod multo gravior intelligitur poena malorum. etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus. . etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit. etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad praesentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: intelliguntur nomine pusillorum. etc. Ostensa laetitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam laetitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt. etc. Et conveniens est ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur. . etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi. In veteri lege non prohibuit se adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari. etc. Quidquid prophetae dixerunt, perhibet Christo testimonium. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum. Quia comburit vitia, et accendit, et illuminat. Haec omnia sine respectu alicujus dicta sunt, ut tantum notemus qualis sit et quanta possit. Id est: Psal. 32.: per quem omnia Pater fecit, et per quem Pater mundo se annuntiavit. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de praesenti, quasi diceret: Ipsi tali adhaerere debetis. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas haereses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc coenam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis. . Videlicet Antichristus et sui apostoli majores poenas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur. Id est, sequaces eorum minori poena punientur, vel illi qui erunt caeteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. id est omnes sancti, delectati sunt de poena illorum, et de profectu fratrum.
Copyright information for VulgGlossa